Hľadaný výraz: Dt 26,1-4, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
1 Cumque intraveris terram, quam Dominus Deus tuus ti bi daturus est possidendam, et obtinueris eam atque habitaveris in illa, 2 tolles primitias de cunctis frugibus agri, quas collegeris de terra tua, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et pones in cartallo pergesque ad locum, quem Dominus Deus tuus elegerit, ut ibi habitet nomen eius, 3 accedesque ad sacerdotem, qui fuerit in diebus illis, et dices ad eum: “Profiteor hodie coram Domino Deo tuo quod ingressus sim terram, pro qua iuravit patribus nostris, ut daret eam nobis”. 4 Suscipiensque sacerdos cartallum de manu tua ponet ante altare Domini Dei tui,

1

mail   print   facebook   twitter